Mi?rcoles, 07 de abril de 2010
LIBER PONTIFICALÍS EN LATÍN

Beatissimo papae Damaso Hieronimus.

Gloriam sanctitatis tuae nostra humilitas deprecatur ut secundum apostolicae sedis quam cognouimus gubernari per tuam sanctitatem, hoc curui precamur ut actus gestorum a beati Petri apostoli principatum usque ad uestra tempora, quae gesta sunt in sedem tuam, nobis per ordinem pacis enarrare digneris ; quatenus nostra humilitas sentire cognoscat, qui meruit de episcoporum supradictae sanctae sedis martyrio coronari, uel qui contra canones apostolorum excessisse cognoscitur. Ora pro nobis, beatissimae papa.

Damasus episcopus urbis Romae Hieronimo presbitero.

Gaudet Ecclesia tuo fonte iam satiata et amplius sitit curiositas temporum sacerdotalis ut quod dignum est cognoscatur et quod indignum respuatur. Tamen quod gestum est, quod potuimus repperire, nostrae sedis studium ad tuam caritatem gaudentes direximus. Ora pro nobis ad sanctam Resurrectionem, frater et conpresbiter. Vale in Christo Deo domino nostro. Data X kal. Iunias. Accepta VI kl. Oct. Missa de Roma Hierusolima.

 

I. PETRVS

1 Beatus Petrus, apostolus et princeps apostolorum, Antiochenus, filius Iohannis, prouinciae Gallileae, uico Bethsaida, frater Andreae, primum sedit cathedram episcopatus in Antiochia annos VII. Hic Petrus ingressus in urbe Roma, Nerone Caesare, ibique sedit cathedram episcopatus ann. XXV m. II d. III. Fuit autem temporibus Tiberii Cesaris et Gaii et Tiberii Claudi et Neronis. 2 Hic scripsit duas epistulas, quae catholicae nominantur, et euangelium Marci, quia Marcus auditor eius fuit et filius de baptismo ; post, omnem quattuor euangeliorum fontem, quae ad interrogationem et testimonio eius, hoc est Petri, firmatae sunt, dum alius grece, alius hebraice, alius latine consonent, tamen eius testimonio sunt firmatae.

3 Hic ordinauit duos episcopos, Linum et Cletum, qui praesentaliter omne ministerium sacerdotale in urbe Roma populo uel superuenientium exhiberent ; beatus autem Petrus ad orationem et praedicationem, populum erudiens, uacabat. 4 Hic cum Simone mago multas disputationes habuit, tam ante Neronem imperatorem quam ante populum ; ut quos beatus Petrus ad fidem Christi adgregabat, ille per magias et deceptiones segregabat. Et cum diutius altercarent, Simon diuino nutu interemptus est. 5 Hic beatum Clementem episcopum consecrauit, eique cathedram uel ecclesiam omnem disponendam commisit, dicens : « Sicut mihi gubernandi tradita est a domino meo Iesu Christo potestas ligandi soluendique, ita et ego tibi committo ut ordinans dispositores diuersarum causarum, per quos actus ecclesiasticus profligetur, et tu minime in curis saeculi deditus repperiaris ; sed solummodo ad orationem et praedicare populo uacare stude. »

6 Post hanc dispositionem martyrio cum Paulo coronatur, post passionem Domini anno XXXVIII. Qui sepultus est uia Aurelia, in templum Apollinis, iuxta locum ubi crucifixus est, iuxta palatium Neronianum, in Vaticanum, iuxta territurium Triumphalem, III kal. Iul. Hic fecit ordinationes per mens. Decemb., episcopos III presbiteros X diaconos VII.

 

II. LINVS

1 Linus, natione Italus, regionis Tusciae, patre Herculano, sedit ann. XI m. III d. XII. Fuit autem temporibus Neronis, a consulato Saturnini et Scipionis (56) usque ad Capitone et Rufo consulibus (67). Martyrio coronatur. 2 Hic ex praecepto beati Petri constituit ut mulier in ecclesia uelato capite introiret. Hic fecit ordinationes II, episcopos XV, presbiteros XVIII. Qui sepultus est iuxta corpus beati Petri, in Vaticano, sub die VIIII kal. Octubris.

 

III. CLETVS

1 Cletus, natione Romanus, de regione Vico Patricii, patre Aemiliano, sedit ann. XII m. I d. XI. Fuit autem temporibus Vespasiani et Titi, a consulatu Vespasiano VII et Domitiano V (77) usque ad Domitiano VIIII et Rufo consulibus (83). Martyrio coronatur. 2 Hic ex praecepto beati Petri XXV presbiteros ordinauit in urbe Roma. Qui etiam sepultus est iuxta corpus beati Petri, in Vaticanum, VI kal. Mai. Et cessauit episcopatus dies XX.

 

IV. CLEMENS

1 Clemens, natione Romanus, de regione Celiomonte, ex patre Faustino, sedit ann. VIIII m. II d. X. Fuit autem temporibus Galbae et Vespasiani, a consulatu Tragali et Italici (68) usque ad Vespasiano VIIII et Tito (76). Hic dum multos libros zelo fidei christianae religionis adscriberet, martyrio coronatur. 2 Hic fecit VII regiones, diuidit notariis fidelibus ecclesiae, qui gestas martyrum sollicite et curiose, unusquisque per regionem suam, diligenter perquireret. 3 Hic fecit duas epistolas quae catholicae nominantur. Hic ex praecepto beati Petri suscepit ecclesiae pontificatum gubernandi, sicut ei fuerat a domino Iesu Christo cathedra tradita uel commissa ; tamen in epistola quae ad Iacobum scripta est, qualiter ei a beato Petro commissa est ecclesia repperies. Ideo propterea Linus et Cletus ante eum conscribuntur, eo quod ab ipso principe apostolorum ad ministerium sacerdotale exhibendum sunt episcopi ordinati. 4 Hic fecit ordinationes duas per mens. Decemb., presbiteros X, diaconos II ; episcopos per diuersa loca XV. Obiit martyr Traiano III. Qui etiam sepultus est in Grecias VIII kal. Decemb. Et cessauit episcopatus dies XXI.

 

V. ANACLETVS

1 Aneclitus, natione Grecus, de Athenis, ex patre Antiocho, sedit ann. VIIII m. II d. X. Fuit autem temporibus Domitiani, a consulatu Domitiano X et Sabino (84) usque ad Domitiano XVII et Clemente consulibus (95). 2 Hic memoriam beati Petri construxit et conposuit, dum presbiter factus fuisset a beato Petro, seu alia loca ubi episcopi reconderentur sepulturae ; ubi tamen et ipse sepultus est, iuxta corpus beati Petri, III id. Iulias. 3 Hic fecit ordinationes II per mens. Decemb., presbiteros V, diaconos III ; episcopos per diuersa loca numero VI. Et cessauit episcopatus dies XIII.

 

VI. EVARISTVS

1 Euuaristus, natione Grecus, ex patre Iudaeo nomine Iuda, de ciuitate Bethleem, sedit ann. VIIII m. X d. II. Fuit autem temporibus Domitiani et Neruae Traiani, a consulatu Valentis et Veteris (96) usque ad Gallo et Bradua consulibus (108). Martyrio coronatur. 2 Hic titulos in urbe Roma diuidit presbiteris et VII diaconos ordinauit qui custodirent episcopum praedicantem, propter stilum ueritatis. 3 Hic fecit ordinationes III per mens. Decemb., presbiteros XVII, diaconos II ; episcopos per diuersa loca XV. Qui etiam sepultus est iuxta corpus beati Petri, in Vaticanum, VI kal. Nouemb. Et cessauit episcopatus dies XVIIII.

 

VII. ALEXANDER

1 Alexander, natione Romanus, ex patre Alexandro, de regione Caput tauri, sedit ann. X m. VII d. II. Fuit autem temporibus Traiani, usque Heliano et Vetere (116). 2 Hic passionem Domini miscuit in praedicatione sacerdotum, quando missae celebrantur. Martyrio coronatur, et cum eo Euentius presbiter et Theodolus diaconus. Hic constituit aquam sparsionis cum sale benedici in habitaculis hominum. 3 Hic fecit ordinationes III per mens. Decemb., presbiteros VI, diaconos II ; episcopos per diuersa loca numero V. Qui etiam sepultus est uia Numentana, ubi decollatus est, ab urbe Roma non longe, miliario VII, V nonas Mai. Et cessauit episcopatus dies XXXV.

 

VIII. XYSTVS

1 Xystus, natione Romanus, ex patre Pastore, de regione Via Lata, sedit ann. X m. II d. I. Fuit autem temporibus Adriani, usque ad Vero et Anniculo (126). Martyrio coronatur. 2 Hic constituit ut ministeria sacrata non tangerentur, nisi a ministris. Hic constituit ut quicumque episcoporum euocatus fuisset ad sedem apostolicam, rediens ad parrociam suam non susciperetur, nisi cum litteras sedis apostolicae, salutationis plebi, quod est formatam. † 3 Hic fecit ordinationes III per mens. Decemb., presbiteros XI, diaconos IIII ; episcopos per diuersa loca numero IIII. Qui etiam sepultus est iuxta corpus beati Petri, in Vaticanum, III non. April. Et cessauit episcopatus menses II.

† Hic constituit ut intra actionem, sacerdos incipiens populo hymnum decantare : « Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabahot », et cetera.

 

IX. TELESPHORVS

1 Thelesphorus, natione Grecus, ex anachorita, sedit ann. XI m. III d. XXI. Fuit autem temporibus Antonini et Marci. 2 Hic constituit ut septem ebdomadas ante Pascha ieiunium celebraretur, et natalem Domini noctu missas celebrarentur : nam omni tempore, ante horae tertiae cursum nullus praesumeret missas celebrare, qua hora Dominus noster ascendit crucem ; et ante sacrificium hymnus diceretur angelicus, hoc est : « Gloria in excelsis Deo ». Martyrio coronatur. 3 Qui uero sepultus est iuxta corpus beati Petri, in Vaticanum, IIII non. Ianuar. Hic fecit ordinationes IIII per mens. Decemb., presbiteros XII, diaconos VIII ; episcopos per diuersa loca XIII. Et cessauit episcopatus dies VII.

 

X. YGINVS

1 Yginus, natione Grecus, ex philosopho, de Athenis, cuius genealogia non inueni, sedit ann. IIII m. III d. IIII. Fuit autem temporibus Veri et Marci, a consulatu Magni et Camerini (138) usque ad Orfito et Prisco (149). 2 Hic clerum conposuit et distribuit gradus. Hic fecit ordinationes III per mens. Decemb., presbiteros XV, diaconos V ; episcopos per diuersa loca VI. Qui etiam sepultus est iuxta corpus beati Petri, in Vaticanum, III id. Ianuar. Et cessauit episcopatus dies III.

 

XI. PIVS

1 Pius, natione Italus, ex patre Rufino, frater Pastoris, de ciuitate Aquilegia, sedit ann. XVIIII m. IIII d. III. Fuit autem temporibus Antonini Pii, a consolatu Clari et Seueri (146). 2 Sub huius episcopatum Hermis librum scripsit in quo mandatum continet quod ei praecepit angelus Domini, cum uenit ad eum in habitu pastoris ; et praecepit ei ut Paschae die dominico celebraretur. 3 Hic constituit hereticum uenientem ex Iudaeorum herese suscipi et baptizari ; et constitutum de ecclesia fecit. † 5 Hic fecit ordinationes V per mens. Decemb., presbiteros XVIIII, diaconos XXI ; episcopos per diuersa loca numero XII. Qui etiam sepultus est iuxta corpus beati Petri, in Vaticanum, V id. Iul. Et cessauit episcopatus dies XIIII.

† 4 Hic ex rogatu beate Praxedis dedicauit aecclesiam thermas Nouati, in uico Patricii, in honore sororis sue sanctae Potentianae, ubi et multa dona obtulit ; ubi sepius sacrificium Domino offerens ministrabat. Inmo et fontem baptismi construi fecit, manus suas benedixit et consecrauit ; et multos uenientes ad fidem baptizauit in nomine Trinitatis.

 

XII. ANICETVS

1 Anicitus, natione Syrus, ex patre Iohanne, de uico Humisa, sedit ann. XI m. IIII d. III. Fuit autem temporibus Seueri et Marci, a consulatu Gallicani et Veteris (150) usque ad Praesente et Rufino (153). 2 Hic constituit ut clerus comam non nutriret, secundum praeceptum apostoli. Hic fecit ordinationes V per mens. Decemb., presbiteros XVIIII, diaconos IIII ; episcopos per diuersa loca numero VIIII. Qui etiam obiit martyr et sepultus est in cymiterio Calisti XII kal. Mai. Et cessauit episcopatus dies XVII.

 

XIII. SOTER

1 Soter, natione Campanus, ex patre Concordio, de ciuitate Fundis, sedit ann. VIIII m. VI d. XXI. Fuit autem temporibus Seueri, a consulatu Rustici et Aquilini (162) usque ad Cetego et Claro (170). 2 Hic constituit ut nullus monachus pallam sacratam contingeret, nec incensum poneret in sanctam ecclesiam. 3 Hic fecit ordinationes III per mens. Decemb., presbiteros XVIII, diaconos VIIII ; episcopos per diuersa loca numero XI. Qui etiam sepultus est in cymiterio Calisti, uia Appia, X kal. Mai. Et cessauit episcopatus dies XXI.

 

XIV. ELEVTHERIVS

1 Eleuther, natione Grecus, ex patre Habundio, de oppido Nicopoli, sedit ann. XV m. III d. II. Fuit autem temporibus Antonini et Commodi, usque Paterno et Bradua (185). 2 Hic accepit epistula a Lucio, Brittanio rege, ut christianus efficeretur per eius mandatum. Et hoc iterum firmauit, ut nulla esca a Christianis repudiaretur, maxime fidelibus, quod Deus creauit, quae tamen rationalis et humana est. 3 Hic fecit ordinationes III per mens. Decemb., presbiteros XII, diaconos VIII ; episcopos per diuersa loca numero XV. Qui etiam sepultus est iuxta corpus beati Petri, in Vaticano, VIIII kal. Iun. Et cessauit episcopatus dies XV.

 

XV. VICTOR

1 Victor, natione Afer, ex patre Felice, sedit ann. X m. II d. X. Fuit autem temporibus Cesaris, a consulatu Commodi II et Grauione (186) usque ad Laterano et Rufino (197). 2 Hic constituit ut sanctum Pascha die dominico celebraretur, sicut Eleuther. Hic fecit sequentes cleros. Martyrio coronatur. Et constituit ut, necessitate faciente, ut ubiubi inuentus fuisset, siue in flumine, siue in mari, siue in fontibus, tantum christiano confessione credulitatis clarificata, quicumque hominum ex gentile ueniens ut baptizaretur. 4 Hic fecit ordinationes II per mens. Decemb., presbiteros IIII, diaconos VII ; episcopos per diuersa loca XII. 3 Hic fecit constitutum ad interrogationem sacerdotum de circulo Paschae [ut dominico Paschae], cum presbiteris et episcopis factam conlationem et arcessito Theophilo, episcopo Alexandriae, facta congregatione, ut a XIIII luna primi mensis usque ad XXI, diem dominicum, custodiatur sanctum Pascha. Hic sepultus est iuxta corpus beati Petri apostoli, in Vaticano, V kal. Aug. Et cessauit episcopatus dies XII.

 

XVI. ZEPHYRINVS

1 Zepherinus, natione Romanus, ex patre Habundio, sedit ann. VIII m. VII d. X. Fuit autem temporibus Antonini et Seueri, a consulatu Saturnini et Gallicani (198) usque Praesente et Stricato consulibus (217). 2 Hic constituit praesentia omnibus clericis et laicis fidelibus, siue clericus, siue leuita, siue sacerdos ordinaretur. Et fecit constitutum de ecclesia, et patenas uitreas ante sacerdotes in ecclesia, et ministros supportantes, donec episcopus missas celebraret, ante se sacerdotes adstantes, sic missae celebrarentur ; excepto quod ius episcopi interest tantum, clerus sustineret omnibus praesentes ; ex ea consecratione de manu episcopi iam coronam consecratam acciperet presbiter tradendam populo. 3 Hic fecit ordinationes IIII per mens. Decemb., presbiteros XIIII, diaconos VII ; episcopos per diuersa loca numero XIII. Qui etiam sepultus est in cymiterio suo, iuxta cymiterium Calisti, uia Appia, VIII kal. Septemb. Et cessauit episcopatus dies VI.

 

XVII. CALLISTVS

1 Calistus, natione Romanus, ex patre Domitio, de regione Vrberauennantium, sedit ann. VI m. II d. X. Fuit autem temporibus Macrini et Theodoliobolli, a consulatu Antonini (218) et Alexandri (222). Hic martyrio coronatur. 2 Hic constituit ieiunium die sabbati ter in anno fieri, frumenti, uini et olei, secundum prophetiam. Hic fecit basilicam trans Tiberim. 3 Hic fecit ordinationes V per mens. Decemb., presbiteros XVI, diaconos IIII ; episcopos per diuersa loca numero VIII. 4 Qui etiam sepultus est in cymiterio Calepodi, uia Aurelia, miliario III, prid. id. Octob. Qui fecit alium cymiterium uia Appia, ubi multi sacerdotes et martyres requiescunt, qui appellatur usque in hodiernum diem cymiterium Calisti. Et cessauit episcopatus dies XVI.

 

XVIII. VRBANVS

1 Vrbanus, natione Romanus, ex patre Pontiano, sedit ann. IIII m. X d. XII. 2 Hic fecit ministeria sacrata omnia argentea et patenas argenteas XXV posuit. 3 Qui etiam clare confessor temporibus Dioclitiani. Hic sua traditione multos conuertit ad baptismum et credulitatem, etiam et Valerianum nobilissimum uirum, sponsum sanctae Caeciliae, quos etiam usque ad martyrii palmam perduxit ; et per eius monita multi martyrio coronati sunt. 4 Hic fecit ordinationes V per mens. Decemb., presbiteros XVIIII, diaconos VII ; episcopos per diuersa loca numero VIII. Qui etiam sepultus est in cymiterio Praetextati, uia Appia, quem sepeliuit beatus Tiburtius, XIIII kal. Iun. Et cessauit episcopatus dies XXX.

 

XVIIII. PONTIANVS (230-235)

1 Pontianus, natione Romanus, ex patre Calpurnio, sedit ann. VIIII m. V d. II. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Alexandri, a consulatu Pompeiani et Peliniani (231). 2 Eodem tempore Pontianus episcopus et Yppolitus presbiter exilio sunt deportati ab Alexandro in Sardinia insula Bucina, Seuero et Quintiano consulibus (235). In eadem insula adflictus, maceratus fustibus, defunctus est III kal. Nouemb. et in eius locum ordinatus est Antheros XI kal. Decemb. 3 Hic fecit ordinationes II per mens. Decemb., presbiteros VI, diaconos V ; episcopos per diuersa loca numero VI. Quem beatus Fabianus adduxit cum clero per nauem et sepeliuit in cymiterio Calisti, uia Appia. Et cessauit episcopatus dies X.

 

XX. ANTEROS (235-236)

1 Anteros, natione Grecus, ex patre Romulo, sedit ann. XII m. I d. XII. Martyrio coronatur temporibus Maximini et Africani conss. (236). 2 Hic gestas martyrum diligenter a notariis exquisiuit et in ecclesia recondit, propter quodam Maximino presbitero qui martyrio coronatus est. 3 Hic fecit unum episcopum in ciuitate Fundis Campaniae per mens. Decemb. Qui etiam sepultus est in cymiterio Calisti, uia Appia, III non. Ianuar. Et cessauit episcopatum dies XIII.

 

XXI. FABIANVS (236-250)

1 Fabianus, natione Romanus, ex patre Fabio, sedit ann. XIIII m. XI d. XI. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Maximi et Africani (236) usque ad Decio II et Quadrato (250), et passus est XIIII kal. Febr. 2 Hic regiones diuidit diaconibus et fecit VII subdiaconos qui VII notariis inminerent, ut gestas martyrum in integro fideliter colligerent, et multas fabricas per cymiteria fieri praecepit. 3 Et post passionem eius Moyses et Maximus presbyteri et Nicostratus diaconus conprehensi sunt et in carcerem missi sunt. 4 Eodem tempore superuenit Nouatus ex Africa et separauit de ecclesia Nouatianum et quosdam confessores postquam Moyses in carcere defunctus est, qui fuit ibi menses XI ; et sic multi Christiani fugierunt. 5 Hic fecit ordinationes V per mens. Decemb., presbiteros XXII, diaconos VII ; episcopos per diuersa loca XI. Qui etiam sepultus est in cymiterio Calisti, uia Appia, XIIII kal. Febr. Et cessauit episcopatus dies VII.

 

XXII. CORNELIVS (251-253)

1 Cornelius, natione Romanus, ex patre Castino, sedit ann. II m. II d. III. Martyrio coronatur. 2 Sub huius episcopatu Nouatus Nouatianum extra ecclesiam ordinauit et Africa Nicostratum. Hoc factum, confessores qui se a Cornelio separauerunt cum Maximo presbitero qui cum Moysen fuit, ad ecclesiam sunt reuersi et facti sunt confessores fideles. 3 Post hoc Cornelius episcopus Centumcellis pulsus est et ibidem scriptam epistolam de sua confirmatione missam accepit a Cypriano, quam Cyprianus in carcerem scripsit, et de Celerino lectore.

3 Hic temporibus suis, rogatus a quodam matrona Lucina, corpora apostolorum beati Petri et Pauli de Catacumbas leuauit noctu : primum quidem corpus beati Pauli accepto beata Lucina posuit in praedio suo, uia Ostense, iuxta locum ubi decollatus est ; beati Petri accepit corpus beatus Cornelius episcopus et posuit iuxta locum ubi crucifixus est, inter corpora sanctorum episcoporum, in templum Apollinis, in monte Aureum, in Vaticanum palatii Neronis, III kal. Iul.

5 Post hoc ambulauit noctu Centumcellis. Eodem tempore audiuit Decius eo quod epistulam accepisset a beato Cypriano, Cartaginensi episcopo. Misit Centumcellis et exhibuit beatum Cornelium episcopum, quem tamen iussit praesentari sibi in Tellude, noctu, ante templum Palladis. Quem ita adgreditur, dicens : « Sic definisti, ut nec deos consideres, nec praecepta maiorum nec nostras minas timeas, ut contra rempublicam litteras accipias et dirigas ? » Cornelius episcopus respondit, dicens : « Ego de corona Domini litteras accepi, non contra rempublicam, sed magis animas redimendas. » 6 Tunc Decius, iracundia plenus, iussit os beati Corneli cum plumbatis caedi et praecepit duci eum ad templum Martis ut adoraret ; quod si non fecerit, dicens capite truncari. Hoc autem factum est. Qui etiam decollatus est in locum supradictum et martyr effectus est. Cuius corpus noctu collegit beata Lucina et sepeliuit in crypta iuxta cymiterium Calesti, uia Appia, in praedio suo, XVIII kal. Oct. 7 Et cessauit episcopatus dies LXVI.

 

XXIII. LVCIVS (253-254)

1 Lucius, natione Romanus, ex patre Purfurio, sedit ann. III m. III d. III. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Galli et Volusiani (252) usque ad Valeriano III et Gallicano (255). 2 Hic in exilio fuit ; postea nutu Dei incolumis ad ecclesiam reuersus est. 3 Hic praecepit ut duo presbiteri et tres diaconi in omni loco episcopum non desererent, propter testimonium ecclesiasticum. Qui etiam a Valeriano capite truncatus est III non. Mart. 4 Hic potestatem dedit omni ecclesiae Stephano archidiacono suo, dum ad passionem pergeret. 5 Hic fecit ordinationes II per mens. Decemb., presbiteros IIII, diaconos IIII ; episcopos per diuersa loca numero VII. Qui etiam sepultus est in cymiterio Calisti, uia Appia, VIII kal. Sept. Et cessauit episcopatus dies XXXV.

 

XXIIII. STEPHANVS (254-257)

1 Stephanus, natione Romanus, ex patre Iobio, sedit ann. VII m. V d. II. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Valeriani et Gallicani et Maximi usque ad Valeriano III et Gallicano II (255). † 3 Hic constituit sacerdotes et leuitas ut uestes sacratas in usu cottidiano non uti, nisi in ecclesia. 4 Hic fecit ordinationes II per mens. Decemb., presbiteros VI, diaconos V ; episcopos per diuersa loca numero III. Qui etiam sepultus est in cymiterio Calisti, uia Appia, IIII non. Aug. Et cessauit episcopatus dies XXII.

† 2 Suis temporibus exilio est deportatus, postea nutu Dei reuersus est ad ecclesiam incolomis. Et post dies XXXIIII tentus a Maximiano missus est in carcerem cum nouem presbiteris et II episcopis, Honorium et Castum, et III diac., Xistum, Dionisium et Gaium. Ibidem in carcerem ad arcum Stellae fecit synodo et omnia uasa aecclesiae archidiacono suo Xysto in potestatem dedit uel arcam pecuniae ; et post dies VI exiens sub custodia ipse sig capite truncatus est.

 

XXV. XYSTUS (257-258)

1 Xystus, natione Grecus, ex philosopho, sedit ann. I m. X d. XXIII. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Valeriani et Decii, quo tempore fuit maxima persecutio. 2 Eodem tempore hic conprehensus a Valeriano et ductus ut sacrificaret demoniis. Qui contempsit praecepta Valeriani ; capite truncatus est, et cum eo alii sex diaconi, Felicissimus et Agapitus, Ianuarius, Magnus, Vincentius et Stephanus, sub die VIII id. Aug. Et presbiteri praefuerunt a consulatu Maximo et Grauione secundo (255) usque Tusco et Basso (258), a consulatu Tusci et Bassi usque XIII kal. Aug., quo tempore seuissima persecutio urguebatur sub Decio. 3 Et post passionem beati Xysti, post tertia die, passus est beatus Laurentius eius archidiaconus IIII id. Aug. et subdiaconus Claudius et Seuerus presbiter et Crescentius lector et Romanus ostiarius. 4 Hic fecit ordinationes II per mens. Decemb., presbiteros IIII, diaconos VII ; episcopos per diuersa loca II. Qui uero sepultus est in cymiterio Calisti, uia Appia ; nam VI diacones supradicti sepulti sunt in cymiterio Praetextati, uia Appia ; supradictus autem beatus Laurentius in cymiterio Cyriaces, in agrum Veranum, in crypta, cum aliis martyribus. Et cessauit episcopatus dies XXXV.

 

XXVI. DIONYSIVS (259-268)

1 Dionisius, ex monacho, cuius generationem non potuimus repperire, sedit ann. VI m. II d. IIII. Fuit autem temporibus Gallieni, ex die XI kal. Aug. Emiliano et Basso consulibus (259) usque in die VII kal. Ianuar., a consulatu Claudii et Paterni (269). 2 Hic presbiteris ecclesias dedit et cymiteria et parrocias diocesis constituit. 3 Hic fecit ordinationes II per mens. Decemb., presbiteros XII, diaconos VI ; episcopos VII per diuersa loca numero VIII. Qui etiam sepultus est in cymiterio Calisti, uia Appia, VI kal. Ianuar. Et cessauit episcopatus dies V.

 

XXVII. FELIX (269-274)

1 Felix, natione Romanus, ex patre Constantio, sedit ann. IIII m. III d. XXV. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Claudii et Aureliani, a consulatu Claudii et Paterni (269) usque ad consulatu Aureliani et Capitulini (274). 2 Hic constituit supra memorias martyrum missas celebrare. Hic fecit ordinationes II per mens. Decemb., presbiteros VIIII, diaconos V ; episcopos per diuersa loca numero V. 3 Hic fecit basilicam in uia Aurelia, ubi et sepultus est, III kal. Iunias, miliario ab urbe Roma II. Et cessauit episcopatus dies V.

 

XXVIII. EVTYCHIANVS (275-283)

1 Eutycianus, natione Tuscus, ex patre Marino, sedit ann. I m. I d. I. Fuit autem temporibus Aureliani, a consulatu Aureliano III et Marcellino (275) usque in die idus Decemb. Caro II et Carino cons. (283). Hic constituit ut fruges super altare tantum fabae et uuae benedici. 2 Hic temporibus suis per diuersa loca CCCXLII martyres manus suas sepeliuit. Qui et constituit ut quicumque de fidelium martyrem sepeliret, sine dalmaticam aut colobium purpuratum nulla ratione sepeliret, quod tamen usque ad notitiam sibi deuulgaretur. 3 Hic fecit ordinationes V per mens. Decemb., presbiteros XIIII, diaconos V ; episcopos per diuersa loca numero VIIII. Et martyrio coronatur. Qui etiam sepultus est in cymiterio Calisti, uia Appia, VIII kal. Aug. Et cessauit episcopatus dies VIII.

 

XXVIIII. GAIVS (283-296)

1 Gaius, natione Dalmata, ex genere Diocletiani imperatoris, ex patre Gaio, sedit ann. XI m. IIII d. XII. Fuit autem temporibus Carini, a die XVI kal. Ian., a consulatu Caro II et Carino (283), usque in die X kal. Mai., Diocletiano IIII et Constantio II (296). 2 Hic constituit ut ordines omnes in ecclesia sic ascenderetur : si quis episcopus mereretur, ut esset ostiarius, lector, exorcista, sequens, subdiaconus, diaconus, presbiter, et exinde episcopus ordinaretur. 3 Hic regiones diuidit diaconibus. Hic fugiens persecutionem Diocletiani in criptis habitando, martyrio coronatur post annos VIII. 4 Hic fecit ordinationes IIII per mens. Decemb., presbiteros XXV, diaconos VIII ; episcopos per diuersa loca V. [Qui post annos XI, cum Gauinio fratre suo, propter filiam Gauini presbiteri, nomine Susanna, martyrio coronatur.] Qui uero sepultus est in cymiterio Calisti, uia Appia, X kal. Mai. Et cessauit episcopatus dies XI.

 

XXX. MARCELLINVS (296-304)

1 Marcellinus, natione Romanus, ex patre Proiecto, sedit ann. VIIII m. IIII dies XVI. Fuit autem temporibus Diocletiani et Maximiani, ex die kal. Iul. a consulatu Diocletiani VI et Constantio II (296) usque Diocletiano VIIII et Maximiano VIII (304), 2 quo tempore fuit persecutio magna, ut intra XXX dies XVII milia hominum promiscui sexus per diuersas prouincias martyrio coronarentur christiani. De qua re et ipse Marcellinus ad sacrificium ductus est ut turificaret, quod et fecit. 3 Et post paucos dies, paenitentiam ductus, ab eodem Diocletiano pro fide Christi cum Claudio et Cyrino et Antonino capite sunt truncati et martyrio coronantur. 4 Et post hoc factum iacuerunt corpora sancta in platea ad exemplum christianorum dies XXV ex iussu Diocletiani. Et exinde Marcellus presbiter collegit noctu corpora cum presbyteris et diaconibus cum hymnis et sepeliuit in uia Salaria, in cymiterio Priscillae, in cubiculum qui patet usque in hodiernum diem, quod ipse praeceperat paenitens dum traheretur ad occisionem, in crypta iuxta corpus sancti Criscentionis, VII kal. Mai. Hic fecit ordinationes II per mens. Decemb., presbiteros IIII, diaconos II ; episcopos per diuersa loca V. Ab eodem die cessauit episcopatus ann. VII m. VI d. XXV, persequente Diocletiano christianos.

 

XXXI. MARCELLVS (308-309)

1 Marcellus, natione Romanus, ex patre Benedicto, de regione Via Lata, sedit ann. V m. VII d. XXI. Fuit autem temporibus Maxenti, a consulatu Maxentio IIII et Maximo usque post consulatum. 2 Hic fecit cymiterium Nouellae, uia Salaria, et XXV titulos in urbe Roma constituit, quasi diocesis, propter baptismum et paenitentiam multorum qui conuertebantur ex paganis et propter sepulturas martyrum. Hic ordinauit XXV presbiteros in urbe Roma et II diaconos per mens. Decemb. ; episcopos per loca XXI.

3 Hic coartatus et tentus eo quod ecclesiam ordinaret et conprehensus a Maxentio ut negaret se esse episcopum et sacrificiis humiliari daemoniorum. Quo semper contemnens, deridens dicta et praecepta Maxenti, damnatus est in catabulum. Qui dum multis diebus seruiret in catabulum, orationibus et ieiuniis Domino deseruiens non cessabat. 4 Mense autem nono noctu uenerunt clerus eius omnis et eruerunt eum noctu de catabulo. Matrona quaedam, nomine Lucina, uidua, quae fecerat cum uiro suo Marco annos XV et in uiduitate sua habuit annos XVIIII, suscepit beatum uirum ; quae domum suam nomine beati Marcelli titulum dedicauit, ubi die noctuque hymnis et orationibus domino Iesu Christo confitebatur. 5 Hoc audito Maxentius misit et tenuit iterum beatum Marcellum et iussit ut in eadem ecclesia plancas externi et ibidem animalia catabuli congregata starent et ipsis beatus Marcellus deseruiret. Qui tamen in seruitio animalium nudus amicto cilicio defunctus est. Cuius corpus collegit beata Lucina et sepeliuit in cymiterio Priscillae, uia Salaria, XVII kal. Febr. 6 Et cessauit episcopatus dies XX. Lucina uero scriptione damnata est.

 

XXXII. EVSEBIVS (309 uel 310)

1 Eusebius, natione Grecus, ex medico, sedit ann. VI m. I d. III. Fuit autem temporibus Constantis. 2 Sub huius temporibus inuenta est crux domini nostri Iesu Christi V non. Mai., et baptizatus est Iudas qui et Cyriacus. Hic hereticos inuenit in urbe Roma, quos ad manum inpositionis reconciliauit. 3 Hic fecit ordinationem I per mens. Decemb., presbiteros XIII, diaconos III ; episcopos per diuersa loca numero XIIII. Qui etiam sepultus est in cymiterio Calisti, uia Appia, VI non. Octob. Et cessauit episcopatus dies VII.

 

XXXIII. MILTIADES (311-314)

1 Miltiades, natione Afer, sedit ann. IIII m. VII d. VIII, ex die non. Iul., a consulatu Maxentio VIIII usque ad Maximo II, qui fuit mense Septembri Volusiano et Rufino consulibus. 2 Hic constituit nulla ratione dominico aut quinta feria ieiunium quis de fidelibus agere, quia eos dies pagani quasi sacrum ieiunium celebrabant. Et Manichei inuenti sunt in Vrbe. Ab eodem die fecit ut oblationes consecratas per ecclesias ex consecratu episcopi dirigerentur, quod declaratur fermentum. 3 Hic fecit ordinationem I per mens. Decemb., presbiteros VII, diaconos V ; episcopos per diuersa loca numero XI. Hic sepultus est in cymiterio Calisti, uia Appia, IIII id. Decemb. Et cessauit episcopatus dies XVI.

 

XXXIIII. SILVESTER (314-335)

1 Siluester, natione Romanus, ex patre Rufino, sedit ann. XXIII m. X d. XI. Fuit autem temporibus Constantini et Volusiani, ex die kal. Feb. usque in die kal. Ian. Constantio et Volusiano consulibus. 2 Hic exilio fuit in monte Seracten et postmodum rediens cum gloria baptizauit Constantinum Augustum, quem curauit Dominus a lepra, cuius persecutionem primo fugiens exilio fuisse cognoscitur.

3 Hic fecit in urbe Roma ecclesiam in praedium cuiusdam presbiteri sui, qui cognominabatur Equitius, quem titulum Romanum constituit, iuxta termas Domitianas, qui usque in hodiernum diem appellatur titulus Equitii, ubi et haec dona constituit :

patenam argenteam, pensantem libras XX, ex dono Augusti Constantini. Donauit autem :

scyphos argenteos II, pens. sing. libras denas ; calicem aureum, pens. lib. II ; calices ministeriales V, pensantes singulos libras binas ; amas argenteas II, pens. sing. lib. denas ; patenam argenteam auroclusam chrismalem, pens. lib. V ; fara coronata X, pens. sing. lib. octenas ; fara aerea XX, pens. sing. lib. denas ; cantara cerostata XII, aerea, pens. sing. lib. trecenas ; fundum Valerianum, territurio Sabinense, qui praestat sol. LXXX ; fundum Statianum, territurio Sabinense, qui praest. sol. LV ; fundum Duas casas, territurio Sabinense, qui praest. sol. XL ; fundum Percilianum, territurio Sabinense, qui praest. sol. XX ; fundum Corbianum, territurio Corano, qui praest. sol. LX ; domum in urbe cum balneum, in Sicinini regione, qui praest. sol. LXXXV ; hortum intra urbem Romam, in regione Ad duo amantes, praest. sol. XV ; domum in regione Orfea, intra urbe, qui praest. sol. LVIII et tremissium.

4 Hic fecit constitutum de omni ecclesia. Etiam huius temporibus factum concilium cum eius praeceptum in Nicea Bithiniae ; et congregati sunt CCCXVIII episcopi catholici, qui exposuerunt fidem integram, catholicam, inmaculatam, et damnauerunt Arrium et Fotinum et Sabellium uel sequaces eorum. 5 Et in urbe Roma congregauit ipse cum consilio Augusti CCLXVII et damnauit iterum et Calistum et Arrium et Fotinum et Sabellium ; 6 et constituit ut presbiter arrianum resipiscentem non susciperet, nisi episcopus loci designati, et chrisma ab episcopo confici, et priuilegium episcopis ut baptizatum consignet propter hereticam suasionem. Hic et hoc constituit ut baptizatum liniret presbiter chrisma leuatum de aqua, propter occasionem transitus mortis. Hic constituit ut nullus laicus crimen clerico audeat inferre. 7 Hic constituit ut diaconi dalmaticas in ecclesia uterentur et pallea linostima leua eorum tegerentur. Hic constituit ut nullus clericus propter causam quamlibet in curia introiret nec ante iudicem cinctum causam dicere nisi in ecclesia. Hic constituit ut sacrificium altaris non in siricum neque in pannum tinctum celebraretur, nisi tantum in lineum terrenum terrenum procreatum, sicut corpus domini nostri Iesu Christi in sindonem lineam mundam sepultus est : sic missas caelebrarentur. 8 Hic constituit ut si quis desideraret in ecclesia militare aut proficere, ut esset lector annos XXX, exorcista dies XXX, acolitus annos V, subdiaconus annos V, custus martyrum annos V, diaconus annos VII, presbiter III, probatus ex omni parte, etiam et a foris qui sunt, testimonium habere bonum, unius uxoris uirum, uxorem a sacerdote benedictam, et sic ad ordinem episcopatus accedere ; nullum maiorem uel prioris locum inuadere, nisi ordinem temporum cum pudore cognoscere, omnium clericorum uotiua gratia, nullum omnino clericum contradicentem. Hic ordines presbyterorum et diaconorum fecit VI per mens. Decemb., presbyteros XLII, diac. XXVII, diuersis temporibus in urbe Roma ; episcopos per diuersa loca num. LXV.

9 Huius temporibus fecit Constantinus Augustus basilicas istas quas et ornauit :

Basilicam Constantinianam, ubi posuit ista dona :

fastidium argenteum battutilem, qui habet in fronte Saluatorem sedentem in sella, in pedibus V, pens. lib. CXX, et XII apostolos qui pens. sing. in quinos pedibus libras nonagenas, cum coronas argento purissimo ; 10 item a tergo respiciens in absida, Saluatorem sedentem in throno, in pedibus V, ex argento purissimo, pens. lib. CXL, et angelos IIII ex argento, qui pens. sing. in pedibus V lib. CV, cum gemmis alabandenis in oculos, tenentes astas ; fastidium ipsum pens. lib. ĪĪ XXV, ex argento dolaticio.

camaram ex auro purissimo et farum ex auro purissimo qui pendit sub fastidium cum delfinos L ex auro purissimo, pens. lib. L, cum catenas qui pens. lib. XXV ;

coronas IIII ex auro purissimo cum delfinos XX, pens. sing. lib. XV ; cameram basilicae ex auro trimita in longum et in latum lib. D ; altaria VII ex argento purissimo, pens. sing. lib. CC ; patenas aureas VII, pens. sing. lib. XXX ; patenas argenteas XVI, pens. sing. lib. XXX ; scyphos auro purissimo VII, pens. sing, lib. X ; scyphum singularem ex metallo coralli, ornatum ex undique gemmis prasinis et yaquintis, auro interclusum, qui pens. ex omni parte lib. XX et uncias III ; scyphos argenteos XX, pens. sing. lib. XV ; amas ex auro purissimo II, pens. sing. lib. L, portantes sing. medemnos III ; amas argenteas XX, pens. sing. lib. X, portantes sing. medemnos singulos ; calices minores aureos purissimos XL, pens. sing. lib. singulas ; calices minores ministeriales L, pens. sing. lib. II.

11 Ornamentum in basilica :

farum cantharum ex auro purissimo, ante altare, in quo ardet oleus nardinus pisticus, cum delfinos LXXX, pens. lib. XXX ; farum cantharum argenteum cum delfinos XX, qui pens. lib. L, ubi ardet oleus nardinus pisticus ; fara canthara argentea in gremio basilicae XLV, pens. sing. lib. XXX, ubi ardet oleus suprascriptus ; parte dextera basilicae, fara argentea XL, pens. sing. lib. XX ; fara cantara in leua basilicae argentea XXV, pens. sing. lib. XX ; cantara cirostata in gremio basilicae argentea L, pens. sing. lib. XX ; metretas III ex argento purissimo, pens. sing. lib. CCC, portantes medemnos X ; candelabra auricalca VII, ante altaria, qui sunt in pedibus X, cum ornatu ex argento interclusum sigillis prophetarum, pens. sing. lib. CCC ;

12 quibus constituit in seruitio luminum :

massa Gargiliana, territurio Suessano, praest. sol. CCCC ; massa Bauronica, territurio Suessano, praest. sol. CCCLX ; massa Auriana, territurio Laurentino, praest. sol. D ; massa Vrbana, territurio Antiano, praest. sol. CCXL ; massa Sentiliana, territurio Ardeatino, praest. sol. CCXL ; massa Castis, territurio Catenense, praet. sol. mille ; massa Trapeas, territurio Catinense, praest. sol. Ī DCL ; thymiamateria II ex auro purissimo, pens. lib. XXX ; donum aromaticum ante altaria, annis singulis lib. CL.

13 Fontem sanctum, ubi baptizatus est Augustus Constantinus, ex lapide porfyretico et ex omni parte coopertum intrinsecus et foris et desuper et quantum aquam continet ex argento purissimo lib. ĪĪĪ VIII. In medio fontis columna porfyritica qui portat fiala aurea ubi candela est, pens. auro purissimo lib. LII, ubi ardet in diebus paschae balsamum lib. CC, nixum uero ex stippa amianti. In labio fontis baptisterii agnum aureum fundentem aquam, pens. lib. XXX ; ad dexteram agni, Saluatorem ex argento purissimo, in pedibus V, pens. lib. CLXX ; in leua agni, beatum Iohannem Baptistam ex argento, in pedibus V, tenentem titulum scriptum qui hoc habet : ECCE AGNVS DEI, ECCE QVI TOLLIT PECCATA MVNDI, pens. lib. CXXV ; ceruos argenteos VII fundentes aquam, pens. sing. lib. LXXX ; tymiamaterium ex auro purissimo cum gemmis prasinis XLVIIII, pens. lib. XV.

14 Donum sancto fonti :

massa Festi, praepositi sacri cubiculi, quem donauit Augustus Constantinus, territurio Penestrino, praest. sol. CCC ; massa Gaba, territurio Gabinense, praest. sol. CCII ; massa Pictas, territurio supradicto, praest. sol. CCV ; massa Statiliana, territurio Corano, praest. sol. CCC ; massa intra Sicilia Taurana, territurio Paramnense, praest. sol. D ; intra urbe Roma domos uel horrea, praest. sol. ĪĪ CCC ; fundum Bassi, praest. sol. CXX ; massa Laninas, territurio Cartiolano, praest. sol. CC ; fundum Caculas, territurio Nomentano, praest. sol. L ; massa Statiana, territurio Sabinense, praest. sol. CCCL ; massa Murinas, territurio Appiano Albanense, praest. sol. CCC ; massa Virginis, territurio Corano, praest. sol. CC ;

15 transmarina :

intra partes Africae :

     massa Iuncis, territurio Mucario, praest. sol. DCCC ; massa Capsis, territurio Capsitano, praest. sol. DC ; massa Varia Sardana, territurio Mimnense, praest. sol. D ; massa Camaras, territurio Cryptalupi, praest. sol. CCCCV ; massa Numas, territurio Numidiae, praest. sol. DCL ; massa Sulphorata, territurio Numidiae, praest. sol. DCCXX ; massa Walzari oliaria, territurio Numidiae, praest. sol. DCCCX ;

in Grecias :

     massa Cefalina, praest. sol. D ;

in Mengaulum :

     massa Amazon, praest. sol. CCXXII.

16 Eodem tempore Augustus Constantinus fecit basilicam beato Petro apostolo in templum Apollinis, cuius loculum cum corpus sancti Petri ita recondit : ipsum loculum undique ex aere cypro conclusit, quod est inmobile : ad caput, pedes V ; ad pedes, pedes V ; ad latus dextrum, pedes V ; ad latus sinistrum, pedes V ; subter, pedes V ; supra, pedes V ; sic inclusit corpus beati Petri apostoli et recondit. Et exornauit supra columnis purphyreticis et alias columnas uitineas, quas de Grecias perduxit.

17 Fecit autem et cameram basilicae ex trimma auri fulgentem et super corpus beati Petri, supra aera quod conclusit, fecit crucem ex auro purissimo, pens. lib. CL, in mensurae locus, ubi scriptum est hoc : CONSTANTINVS AVGVSTVS ET HELENA AVGVSTA HANC DOMVM REGALEM SIMILI FVLGORE CORVSCANS AVLA CIRCVMDAT, scriptum ex litteris nigellis in cruce ipsa.

18 Fecit autem candelabra aurocalca in pedibus X, numero IIII, argento conclusa cum sigillis argenteis actus Apostolorum, pens. sing. lib. CCC ; calices aureos III cum gemmis prasinis et yacintis, singuli qui habent gemmas XLV, pens. sing. lib. XII ; metretas argenteas II, pens. lib. CC ; calices argenteos XX, pens. sing. lib. X ; amas aureas II, pens. sing. lib. X ; amas argenteas V, pens. sing. lib. XX ; patenam auream cum turrem, ex auro purissimo cum columbam, ornatam gemmis prasinis et yachintis qui sunt numero margaritis CCXV, pens. lib. XXX ; patenas argenteas V, pens. sing. lib. XV ; coronam auream ante corpus, qui est farus cantarus, cum delfinos L, qui pens. lib. XXXV ; fara argentea in gremio basilicae XXXII cum delfinos, pens. sing. lib. X ; ad dexteram basilicae, fara argentea XXX, pens. sing. lib. VIII ; ipsum altarem ex argento auroclusum cum gemmis prasinis et yaquintis et albis ornatum ex undique, numero gemmarum CCCC, pens. lib. CCCL ; tymiamaterium ex auro purissimo cum gemmis ex undique ornatum numero LX, pens. lib. XV.

19 Item in reditum, donum quod obtulit Constantinus Augustus beato Petro apostolo per diocesem Orientis :

in ciuitate Antiochia :

     domus Datiani, praest. sol. CCXL ; domuncula in Caene, praest. sol. XX et tremissium ; cellae in Afrodisia, praest. sol. XX ; balneum in Cerateas, praest. sol. XLII ; pistrinum ubi supra, praest. sol. XXIII ; propina ubi supra, praest. sol. X ; hortum Maronis, praest. sol. X ; hortum ubi supra, praest. sol. XI ;

sub ciuitatem Antiochiam :

     possessio Sybilles, donata Augusto, praest. sol. CCCXXII, charta decadas CL, aromata lib. CC, oleum nardinum lib. CC, balsamum lib. XXXV ;

sub ciuitatem Alexandriam :

     possessio Timialica, donata Augusto Constantino ab Ambrosio, praest. sol. DCXX, charta decadas CCC, oleum nardinum lib. CCC, balsamum lib. LX, aromata lib. CL, storace Isaurica lib. L ; possessio Euthymi caduci, praest. sol. D, charta decadas LXX ;

20 per Aegyptum, sub ciuitatem Armenia :

     possessio Agapi, quod donauit Augusto Constantino ; possessio Passinopolimse, praest. sol. DCCC, charta decadas CCCC, piper medemnos L, crocum lib. C, storace lib. CL, aromata cassia lib. CC, oleu nardinu lib. CCC, balsamu lib. C, linu saccus C, cariophylu lib. CL, oleu Cypriu lib. C, papyru racanas mundas Ī ; possessio quod donauit Constantino Aug. Hybromius, praest. sol. CCCCL, chartas decadas CC, aromata cassia lib. L, oleum nardinum lib. CC, balsamum lib. L ;

in prouincia Eufratense, sub ciuitate Cyro :

     possessio Armanazon, praest. sol. CCCLXXX ; possessio Obariae, praest. sol. CCLX.

21 Eodem tempore fecit Augustus Constantinus basilicam beato Paulo apostolo ex suggestione Siluestri episcopi, cuius corpus ita recondit in aere et conclusit sicut beati Petri, cui basilicae hoc donum obtulit :

sub Tarso Ciliciae :

     insulam Gordianon, praest. sol. DCCC.

Omnia enim uasa sacrata aurea uel argentea aut aerea ita posuit sicut in basilica beati Petri apostoli, ita et beati Pauli apostoli ordinauit. Sed et crucem auream super locum beati Pauli apostoli posuit, pens. lib. CL.

sub ciuitate Tyria :

     possessio Comitum, praest. sol. DL ; possessio Tymia, praest. sol. CCL ; possessio Fronimusa, praest. sol. DCC, oleum nardinum lib. LXX, aromata lib. L, cassia lib. L ;

sub ciuitate Aegyptia :

     possessio Cyrios, praest. sol. DCCX, oleum nardinum lib. LXX, balsamum lib. XXX, aromata lib. LXX, storace lib. XXX, stacten lib. CL ; possessio Basilea, praest. sol. DL, aromata lib. L, oleum nardinum lib. LX, balsamum lib. XX, croco lib. LX ; possessio insulae Maccabes, praest. sol. DX, papyrum mundum racanas D, linu saccos CCC.

22 Eodem tempore fecit Constantinus Augustus basilicam in palatio Sessoriano, ubi etiam de ligno sanctae Crucis domini nostri Iesu Christi in auro et gemmis conclusit, ubi et nomen ecclesiae dedicauit, quae cognominatur usque in hodiernum diem Hierusalem ; in quo loco hoc constituit donum :

candelabra ante lignum sanctum quae lucent ex argento IIII, secundum numerum IIII euangeliorum, pens. sing. lib. LXXX ; fara canthara argentea L, pens. sing. lib. XV ; scyphum ex auro, pens. lib. X ; calices aureos ministeriales V, pens. sing. lib. singulas ; scyphos argenteos III, pens. sing. lib. VIII ; calices ministeriales argenteos X, pens. sing. lib. II ; patenam auream, pens. lib. X ; patenam argenteam auroclusam cum gemmis, pens. lib. L ; altare argenteum, pens. lib. CCL ; amas argenteas III, pens. sing. lib. XX ; et omnia agrorum iuxta ipsum palatium ecclesiae dono dedit ; item possessio Sponsas, uia Lauicana, praest. sol. CCLXIII ; sub ciuitate Laurentum, possessio Fatras, praest. sol. CXX ; sub ciuitate Nepesina, possessio Anglesis, praest. sol. CL ; sub ciuitate suprascripta, possessio Terega, quae praest. sol. CLX ; sub ciuitate Falisca, possessio Nymphas, praest. sol. CXV ; item sub ciuitate Falisca possessio Herculi, quod donauit Augusto et Augustus obtulit ecclesiae Hierusalem, praest. sol. CXL ; sub ciuitate Tuder, possessio Angulas, praest. sol. CLIII.

23 Eodem tempore fecit basilicam sanctae martyris Agnae ex rogatu filiae suae et baptisterium in eodem loco, ubi et baptizata est soror eius Constantia cum filia Augusti a Siluestrio episcopo, ubi et constituit donum hoc :

patenam ex auro purissimo, pens. lib. XX ; calicem aureum, pens. lib. X ; coronam farum cantharum ex auro purissimo cum delfinos XXX, pens. lib. XV ; patenas argenteas II, pens. sing. lib. XX ; calices argenteos V, pens. sing. lib. X ; fara cantara argentea XXX, pens. sing. lib. VIII ; fara cantara aurocalca XL ; cerostata aurocalca argentoclusa sigillata XL ; lucerna aurea nixorum XII super fontem, pens. lib. XV ;

et donum in reditum :

circa ciuitatem Figlinas omnem agrum, praest. sol. CLX ; uia Salaria sub parietinas usque omnem agrum sanctae Agnen, praest. sol. CV ; agrum Muci, praest. sol. LXXX ; possessio Vicum Pisonis, praest. sol. CCL ; agrum Casulas, praest. sol. C.

24 Eodem tempore fecit basilicam beato Laurentio martyri uia Tiburtina in agrum Veranum supra arenario cryptae et usque ad corpus sancti Laurenti martyris fecit grados ascensionis et descensionis. In quo loco construxit absidam et exornauit marmoribus purphyreticis et desuper loci conclusit de argento et cancellos de argento purissimo ornauit, qui pens. lib. Ī ; et ante ipsum locum in crypta posuit :

lucernam ex auro purissimo nixorum X, pens. lib. XX ; coronam ex argento purissimo cum delfinos L, pens. lib. XXX ; candelabra aerea II in pedibus denos, pens. sing. lib. CC ; ante corpus beati Laurenti martyris argentoclusas sigillis passionem ipsius cum lucernas binixes argenteas, pens. sing. lib. XV.

Donum quod obtulit :

patenam auream, pens. lib. XX ; patenas argenteas II, pens. lib. XXX ; sciphum ex auro purissimo, pens. lib. XV ; sciphos argenteos II, pens. sing. lib. X ; calices argenteos ministeriales X, pens. sing. lib. II ; amas argenteas II, pens. sing. lib. X ; fara argentea XXX, pens. sing. lib. XX ; metreta ex argento, pens. lib. CL, portante medemnos II ;

25 in eodem loco :

possessio cuiusdam Cyriacae religiosae feminae quod fiscus occupauerat tempore persecutionis, Veranum fundum, praest. sol. CLX ; possessio Aqua Tutia ad latus, praest. sol. CLIII ; possessio Augusti, territurio Sabinense, praest. nomini Christianorum sol. CXX ; possessio Sulfuratarum, praest. sol. LXVI ; possessio Micinas Augusti, praest. sol. CX ; possessio Termulas, praest. sol. LX ; possessio Aranas, praest. sol. LXX ; possessio Septimiti, praest. sol. CXXX.

26 Eisdem temporibus fecit Augustus Constantinus basilicam beatis martyribus Marcellino presbitero et Petro exorcistae in territurio inter duos lauros et mysileum ubi mater ipsius sepulta est Helena Augusta, uia Lauicana, miliario III. In quo loco et pro amorem matris suae et ueneratione sanctorum posuit dona uoti sui :

patenam auream purissimam, pens. lib. XXXV ; candelabra argentea auroclusa in pedibus XII IIII, pens. sing. lib. CC ; coronam auream quae est farus cantharus cum delfinos CXX, pens. lib. XXX ; calices aureos III, pens. sing. lib. X, cum gemmis prasinis et yacintis ; amas aureas II, pens. sing, lib. LX ; altarem ex argento purissimo, pens. lib. CC, ante sepulchrum beatae Helenae Augustae, qui sepulchrum est ex metallo purphyriticus exculptus sigillis ; fara canthara argentea XX, pens. sing. lib. XX.

27 Item in basilica sanctorum Petri et Marcellini donum dedit :

altare ex argento purissimo, pens. lib. CC ; patenas aureas purissimas II, pens. sing. lib. XV ; patenas argenteas II, pens. sing. lib. XV ; scyphum aureum maiorem purissimum, ubi nomen Augusti designatur, pens. lib. XX ; scyphum aureum minorem, pens. lib. X ; scyphos argenteos V, pens. sing. lib. XII ; calices argenteos ministeriales XX, pens. sing. lib. III ; amas argenteas IIII, pens. sing. lib. XV ; annis singulis oleum nardinum pisticum lib. DCCCC, balsamum lib. C, aromata m incensum sanctis martyribus suprascriptis, beato Marcellino et Petro, lib. C ; fundum Laurentum iuxta formam cum balneum et omnem agrum a porta Sessoriana usque ad uia Penestrina a uia itineris Latinae ad montem Gabum, possessio Augustae Helenae, praest. sol. Ī CXX ; insulam Sardiniam cum possessiones omnes ad eandem insulam pertinentibus, praest. sol. Ī XXIIII ; insulam Meseno cum possessiones ad eandem insulam pertinentes, praest. sol. DCCCX ; insulam Mattidiae, quod est montem Argentarium, praest. sol. DC ; possessio in territurio Sabinense quod appellatur Duas casas, sub monte Lucreti, praest. sol. CC.

28 Eodem tempore fecit Constantinus Augustus basilicam in ciuitate Hostia, iuxta Portum urbis Romae, beatorum apostolorum Petri et Pauli et Iohannis Baptistae, ubi et dona obtulit haec :

patenam argenteam, pens. lib. XXX ; calices argenteos X, pens. sing. lib. II ; amas argenteas II, pens. sing. lib. X ; fara cantara argentea XXX, pens. sing. lib. quinas ; scyphos argenteos II, pens. sing. lib. VIII ; patenam argenteam chrismalem singularem, pens. lib. X ; peluem ex argento ad baptismum, pens. lib. XX ; insulam qui dicitur Assis, quod est inter Portum et Hostia, possessiones omnes maritimas usque ad Digitum Solis, praest. sol. DCLV ; possessio Grecorum, in territurio Ardeatino, praest. sol. LXXX ; possessio Quirinis, territurio Hostense, praest. sol. CCCXI ; possessio Balneolum, territurio Hostense, praest. sol. XLII ; possessio Nymfulas, praest. sol. XXX.

29 Item dona quae obtulit Gallicanus basilicae suprascriptae sanctorum apostolorum Petri et Pauli et Iohannis Baptistae ; obtulit hoc :

coronam argenteam cum delfinos, pens. lib. XX ; calicem argenteum anaglyfum, pens. lib. XV ; amam argenteam, pens. lib. XVIII ; massam territurio Sabinense Mallianum, praest. sol. CXV et tremissium ; fundum Picturas, territurio Velliterno, praest. sol. XLIII ; fundum Surorum, uia Claudia, territurio Vegentano, praest. sol. LVI ; massa Gargiliana, territurio Suessano, praest. sol. DCLV.

30 Hisdem temporibus fecit Constantinus Augustus basilicam in ciuitatem Albanense sancti Iohannis Baptistae, ubi posuit hoc :

patenam argenteam, pens. lib. XXX ; scyphum argenteum deauratum, pens. lib. XII ; calices argenteos ministeriales X, pens. sing. lib. III ; amas argenteas II, pens. sing. lib. XX ; possessio Lacum Turni cum adiacentibus campestribus, praest. sol. LX ; fundum Molas, praest. sol. L ; possessio Lacum Albanense, praest. sol. CCL ; massa Muci, praest. sol. CLX ; omnia scheneca deserta uel domos ciuitatis in urbe Albanense sanctae ecclesiae dono obtulit Augustus Constantinianae ; possessio Horti, praest. sol. XX ; possessio Tiberii Caesaris, praest. sol. CCLXXX ; possessio Marinas, praest. sol. L ; massa Nemus, praest. sol. CCLXXX ; possessio Amartianas, territurio Corano, praest. sol. CL ; possessio Statiliana, praest. sol. LXX ; possessio Mediana, praest. sol. XXX.

31 Eodem tempore fecit Constantinus Augustus basilicam intra urbe Capua Apostolorum quae cognominauit Constantinianam, ubi et obtulit dona haec :

patenas argenteas II, pens. sing. lib. XX ; scyphos argenteos III, pens. sing. lib. VIII ; calices ministeriales XV, pens. sing. lib. Il ; amas argenteas II, pens. sing. lib. X ; candelabra aerea IIII, in pedibus X, pens. sing. lib. CLXXX ; fara canthara argentea numero XXX, pens. sing. lib. V ; fara canthara aerea, numero XXX ;

Et obtulit possessiones :

massa Statiliana, territurio Menturnense, praest. sol. CCCXV ; possessio in territurio Gaetano, praest. sol. LXXXV ; possessio Paternum, territurio Suessano, praest. sol. CL ; possessio ad Centum, territurio Capuano, praest. sol. LX ; possessio in territurio Suessano Gauronica, praest. sol. XL ; possessio Leonis, praest. sol. LX.

32 Eodem tempore fecit Constantinus Augustus basilicam in ciuitate Neapolim, cui obtulit haec :

patenas argenteas II, pens. sing. lib. XXV ; scyphos argenteos II, pens. sing. lib. X ; calices ministeriales XV, pens. sing. lib. II ; amas argenteas II, pens. sing. lib. XV ; fara argentea XX, pens. sing. lib. VIII ; fara aerea XX.

Fecit autem formam aquaeductus per milia VIII ; fecit autem et forum in eadem ciuitatem et donum optulit hoc :

possessio Macari, praest. sol. CL ; possessio Cimbriana, praest. sol. CV ; possessio Sclina, praest. sol. CVIII ; possessio Afilas, praest. sol. CXL ; possessio Nymfulas, praest. sol. XC ; possessio insula cum castro, praest. sol. LXXX.

33 Hisdem temporibus constituit beatus Siluester in urbe Roma titulum suum in regione III iuxta thermas Domitianas qui cognominantur Traianas, titulum Siluestri, ubi donauit Constantinus Augustus :

patenam argenteam, pens. lib. XX ; amam argenteam, pens. lib. X ; scyphos argenteos II, pens. sing. lib. VIII ; fara cantara argentea X, pens. sing. lib. V ; cantara cirostata aerea XVI, pens. sing lib. XL ; calices argenteos ministeriales V, pens. sing. lib. II ; fundum Percilianum, territurio Sabinense, praest. sol. L ; fundum Barbatianum, territurio Ferentis, praest. sol. XXXV et tremissium ; fundum Statianum, territurio Tribulano, praest. sol. LXVI et tremissium ; fundum Beruclas, territurio Corano, praest. sol. XL ; fundum Sulpicianum, territurio Corano, praest. sol. LXX ; fundum Tauri, territurio Vegentano, praest. sol. XLII ; fundum Sentianum, territurio Tiburtino, praest. sol. XXX ; fundum Ceianum, territurio Penestrino, praest. sol. L ; fundum Termulas, territurio Penestrino, praest. sol. XXXV ; possessio Cylonis, territurio Penestrino, praest. sol. LVIII.

Obtulit et omnia necessaria titulo Equiti.

34 Hic Siluester fecit ordinationes VI per mens. Decemb., presbiteros XLIl, diaconos XXVI ; episcopos per diuersa loca LXV. Hic sepultus est in cymiterio Priscillae, uia Salaria, ab urbe Roma miliario III, prid. kal. Ianuar. Qui uero catholicus et confessor quieuit ; et cessauit episcopatus dies XV.

 

XXXV. MARCVS (336)

1 Marcus, natione Romanus, ex patre Prisco, sedit ann. II m. VIII d. XX. Fuit autem temporibus Constantini et Nepotiani et Facundo consulibus ex die kal. Febr. usque in die kal. Octob. 2 Hic constituit ut episcopus Hostiae qui consecrat episcopum palleum uteretur et ab eodem episcopus urbis Romae consecraretur. Et constitutum de omnem ecclesia ordinauit. 3 Hic fecit duas basilicas, unam uia Ardeatina ubi requiescit et aliam in urbe Roma iuxta Pallacinis.

Ex huius suggestione obtulit Constantinus Augustus basilicae quem cymiterium constituit uia Ardeatina :

fundum Rosarium cum omnem agrum campestrorum, praest. sol. XL.

4 In basilica in urbe obtulit hoc :

patenam argenteam, pens. lib. XXX ; amas argenteas II, pens. sing. lib. XX ; scyphum argenteum I, pens. lib. X ; calices ministeriales argenteos III, pens. sing. lib. II ; coronam argenteam, pens. lib. X ; fundum Antonianum, uia Claudia, praest. sol. XXX ; fundum Baccanas, uia Appia, praest. sol. XL et tremissios II ; fundum Orrea, uia Ardiatina, praest. sol. LV et tremissium.

5 Hic fecit ordinationes II in urbe Roma per mens. Decemb., presbyteros XXV, diaconos VI ; episcopos per diuersa loca XXVII. Qui etiam sepultus est in cymiterio Balbinae, uia Ardiatina, quem ipse insistens fecit, pridie non. Octob. Et cessauit episcopatus dies XX.

 

XXXVI. IVLIVS (337-352)

1 Iulius, natione Romanus, ex patre Rustico, sedit ann. XV m. II d. VI. Fuit autem temporibus Constantini filii Constantini heretici a consulatu Feliciani (337) et Maximini. Hic multas tribulationes et exilio fuit mensibus X ; et post huius Constantini mortem cum gloria reuersus ad sedem beati Petri apostoli. 2 Fecit basilicas II, una in urbe Roma iuxta forum et altera trans Tiberim, et cymiteria III, unum uia Flamminea, alium uia Aurelia et alium uia Portuense. 3 Hic constitutum fecit ut nullus clericus causam quamlibet in publico ageret, nisi in ecclesia, et notitia quae omnibus pro fide ecclesiastica est per notarios colligeretur, et omnia monumenta in ecclesia per primicerium notariorum confectio celebraretur, siue cautiones uel extrumenta aut donationes uel conmutationes uel traditiones aut testamenta uel allegationes aut manumissiones, clerici in ecclesia per scrinium sanctum celebrarentur. 4 Hic fecit ordinationes III in urbe Roma per mens. Decemb., presbiteros XVIII, diac. IIII ; episcopos per diuersa loca VIIII. Qui etiam sepultus est uia Aurelia, in cymiterio Calepodi, miliario III, prid. id. April. Et cessauit episcopatus dies XXV.

 

(Continuara...)

Fdo. Cristobal Aguilar.



Image Hosted by ImageShack.us
By cristobalaguilar at 2011-02-03
Comentarios
 
¡Recomienda esta página a tus amigos!
Powered by miarroba.com Contador de visitas y estadísitcas
In nomine Patris et fillii et Spiritus Sancti