Jueves, 04 de febrero de 2010
EL SANTO ROSARIO EN LATÍN

Aunque es un lenguaje que actualmente se usa incluso menos en los religiosos (actualmente ya no se estudia ni siquiera durante el noviciado), si que conviene no dejarla de lado. Para aquellos religiosos que gusten de rezarlo como antiguamente, lo ponemos. Obviamente, es mejor en la lengua de cada persona y país, pues la difusión es lo mejor. EL AUTOR DEL BLOG


IN nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

 

V. Domine, labia mea aperies,
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus in adiutorium meum intende,
R. Domine ad adiuvandum me festina.

 

CREDO in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.

 

PATER NOSTER, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

 

AVE MARIA, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen.

 

GLORIA Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

 

R. Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem.

V. Mortem autem crucis.

 

R. Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

V. Propter quod et Deus exaltavit illum: et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.

 

Oratio Fatima

 

O MI IESU, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, conduc in caelum omnes animas, praesertim illas quae maxime indigent misericordia tua.

 

Meditationes Rosarii

Meditations

In feria secunda et sabbato On Mondays and Saturdays

 

I. Mysteria Gaudiosa I. Joyous Mysteries

 

1. Quem, Virgo, concepisti. [Mt 1:18, Lc 1:26-38] 

2. Quem visitando Elisabeth portasti. [Lc 1:39-45]

3. Quem, Virgo, genuisti. [Lc 2:6-12]

4. Quem in templo praesentasti. [Lc 2:25-32]

5. Quem in templo invenisti. [Lc 2:41-50]

 

In feria quinta On Thursdays

 

II. Mysteria Luminosa II. Luminous Mysteries

 

1. Qui apud Iordanem baptizatus est. [Mt 3:13, Mc 1:9, Jn 1:29]

2. Qui ipsum revelavit apud Canense matrimonium. [In 2:1-11]

3. Qui Regnum Dei annuntiavit. [Mc 1:15, Lc 10:8-11] 3.

4. Qui transfiguratus est. [Mt 17:1-8, Mc 9:2-9]

5. Qui Eucharistiam instituit.[In 6:27-59, Mt 26:26-29, Mc 14:22-24, Lc 22:15-20]

 

In feria tertia et feria sexta On Tuesdays and Fridays

 

III. Mysteria dolorosa III. Sorrowful Mysteries

 

1. Qui pro nobis sanguinem sudavit. [Lc 22:39-46]

2. Qui pro nobis flagellatus est. [Mt 27:26, Mc 15:6-15, In 19Karate

3. Qui pro nobis spinis coronatus est. [In 19:1-8]

4. Qui pro nobis crucem baiulavit. [In 19:16-22]

5. Qui pro nobis crucifixus est. [In 19:25-30]

 

In feria quarta et Dominica On Wednesdays and Sundays

 

IV. Mysteria gloriosa IV. Glorious Mysteries

 

1. Qui resurrexit a mortuis. [Mc 16:1-7]

2. Qui in caelum ascendit. [Lc 24:46-53]

3. Qui Spiritum Sanctum misit. [Acta 2:1-7]

4. Qui te assumpsit. [Ps 16:10]

5. Qui te in caelis coronavit. [Apoc 12Karate

 

 

Orationes ad Finem Rosarii Dicendae

Prayers at the End of the Rosary

 

SALVE, Regina, mater misericordiae, vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filii Hevae. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle.

Eia, ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende.

O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria. Amen.

V. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus
Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriosae Virginis Matris Mariae corpus et animam, ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur, Spiritu Sancto cooperante, praeparasti: da, ut cuius commemoratione laetamur; eius pia intercessione, ab instantibus malis, et a morte perpetua liberemur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

 

V. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.

R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

 

Oremus
DEUS, cuius Unigenitus per vitam, mortem et resurrectionem suam nobis salutis aeternae praemia comparavit, concede, quaesumus: ut haec mysteria sacratissimo beatae Mariae Virginis Rosario recolentes, et imitemur quod continent, et quod promittunt assequamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

 

In locis quibusdam:

 

Fdo. Cristobal Aguilar.



Image Hosted by ImageShack.us
By cristobalaguilar at 2011-02-03
Comentarios
 
¡Recomienda esta página a tus amigos!
Powered by miarroba.com Contador de visitas y estadísitcas
In nomine Patris et fillii et Spiritus Sancti