Domingo, 11 de octubre de 2009
EL SANTO ROSARIO EN LATÍN



Fué uno de mís prímeros artículos en este Blog, hace tan solo unos meses, el 1 de Agosto de este año 2.009, y como el Blog me fue inspirado en cierto modo por los corazones de Jesús y de María. He querido de nuevo --recordar-- esta oración que tantos beneficios nos trae a todos los cristianos, pero con un poco de --digamos remozamiento--, haciendolo en latín, que es como se rezaba hasta hace algunos años. Personalmente hemos de rezarlo cada uno en la lengua materna, pero si queremos o nos vemos llevado a ellos podemos hacerlo de forma religiosa y fervorosa en latín. Sobre todo aquellos que tienen vida consagrada. Un abrazo a todos en los corazones de Jesús y de María.
El autor del Blog.






Initium

Signum Crucis

PER signum Crucis de inimicis nostris libera nos, Deus noster.

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Ad Crucem (a la cruz):

Confiteor

CONFITEOR Deo omnipotenti, beatae Mariae semper Virgini, beato Michaeli Archangelo, beato Ioanni Baptistae, sanctis Apostolis Petro et Paulo, et omnibus Sanctis, quia peccavi nimis cogitatione, verbo et opere: mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archangelum, beatum Ioannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, et omnes Sanctos, orare pro me ad Dominum Deum nostrum. Amen.

Symbolum Apostolorum

CREDO in unum Deum* Patrem omnipotentem,* factorem caeli et terrae* visibilium ómnium*et invisibilium*. Et in unum Dominum *Iesum Christum, * Filium Dei unigenitum. * Et ex Patre natum *ante omnia saecula. * Deum de Deo, * lumen de lumine, * Deaum verum * de Deo Vero, * Genitum, * non factum, * consubstantialem Patri; * perquem * omnia facta sunt. * Qui propter nos homines * et propter nostram salutem * descenditde caelis, * (Genaflectitur) ET INCARNATUS EST * DE SPIRITU SANCTO * EX MARIA VIRGINE * ET HOMO FACTUS EST. * Crucifixus * etiam pro nobis; * sub Pontio Pilato * passus * et sepúltus est. * Et resurrexit tertia die, * secundum Scripturas. * Et ascendit in caelum: * sedet dexteram Patris. * et iterum venturus est * cum gloria * iudicare vivos et mortuos: * cuius regni * non erit finis. * Et in Spiritum Sanctum, Dominum * et vivificantem: * qui ex Patre * et Filio * simul adoratur * et conglorificatur, * qui locutus est * per Prophetas, * Et unam * sanctam * catholicam * et apostolicam Ecclesiam, * Confiteor * unum baptisma * in remissionem peccatorum. * Et exspecto * resurrectionem mortorum * Et vitam + venturi saeculi, Amen.

o bien,

CREDO in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.

Ad grana maiora (cuentas grandes):

Oratio Dominica

PATER NOSTER, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

Ad grana minora (cuentas pequeñas):

Ave Maria

AVE MARIA, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen.

Ad finem decadum (al terminar la decena):

Gloria

GLORIA Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen

En viernes de pasión se puede reemplazar por:

R. Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem.

V. Mortem autem crucis.

En sábado santo se puede reemplazar por:

R. Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

V. Propter quod et Deus exaltavit illum: et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.

Oratio Fatima

O MI IESU, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, conduc in caelum omnes animas, praesertim illas quae maxime indigent misericordia tua.

Meditationes Rosarii

I. Mysteria Gaudiosa (lunes y jueves )

Primo, Beátæ Maríæ Vírginis anuntiatiónem contemplámur, et humílitas pétitur.
Secundo, Beátæ Maríæ Vírginis visitatiónem contemplámur, et charitas ad fratres pétitur.
Tertio, Dómini Nóstri Iésu Chrísti nativitátem contemplámur, et paupertátis spíritus pétitur.
Quarto, Dómini Nóstri Iésu Chrísti presentatiónem in templo contemplámur, et obediéntia pétitur.
Quinto, Dómini Nóstri Iésu Chrísti inventiónem in templo contemplámur, et Déum inquæréndi volúntas pétitur.

II. Mysteria dolorosa (martes y viernes)

Primo, Dómini Nóstri Iésu Chrísti oratiónem in horto contemplamur, et dólor pro peccatis nostris pétitur.
Secundo, Dómini Nóstri Iésu Chrísti flagellatiónem contemplamur, et córporum nostrórum mortificátio pétitur.
Tertio, Dómini Nóstri Iésu Chrísti spinis coronationem contemplamur, et supérbiæ mortificatio pétitur.
Quarto, Dómini Nóstri Iésu Chrísti crucis baiulatiónem contemplamur, et patiéntia in tribulatiónibus pétitur.
Quinto, Dómini Nóstri Iésu Chrísti crucifixiónem et mortem contemplamur, et súi ipsíus donum ad animárum redemptiónem pétitur.

III. Mysteria gloriosa (miércoles, sábado y domingo)

Primo, Dómini Nóstri Iésu Chrísti resurrectiónem contemplamur, et fídes pétitur.
Secundo, Dómini Nóstri Iésu Chrísti in cælum ascensiónem contemplamur, et spes pétitur.
Tertio, Spíritus Sáncti descensiónem contemplamur, et cháritas ad Deum pétitur.
Quarto, Beátæ Maríæ Vírginis in cælum assumptiónem contemplamur, et bene moriéndi gratia pétitur.
Quinto, Beátæ Maríæ Vírginis coronatiónem contemplamur, et fidúcia in María Regína Nostra pétitur

 

 

Orationes ad Finem Rosarii Dicendae

SALVE, Regina, mater misericordiae, vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filii Hevae. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle.

Eia, ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende.

O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria. Amen.

V. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus
Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriosae Virginis Matris Mariae corpus et animam, ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur, Spiritu Sancto cooperante, praeparasti: da, ut cuius commemoratione laetamur; eius pia intercessione, ab instantibus malis, et a morte perpetua liberemur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

 

Litaniae Lauretanae

Kyrie, eleison.
R. Kyrie, eleison.

Christe, eleison.
R. Christe, eleison.

Kyrie, eleison.
R. Kyrie, eleison.

Christe, audi nos.
R. Christe, audi nos.

Christe, exaudi nos.
R. Christe, exaudi nos.

Pater de caelis Deus,
R. miserere nobis.

Fili Redemptor mundi Deus,
R. miserere nobis.

Spiritus sancte Deus,
R. miserere nobis.

Sancta Trinitas, unus Deus,
R. miserere nobis.

Sancta Maria,
R. ora pro nobis.

Sancta Dei Genetrix,
R. ora pro nobis.

Sancta Virgo virginum,
R. ora pro nobis.

Mater Christi,
R. ora pro nobis.

Mater Ecclesiae,
R. ora pro nobis.

Mater Divinae gratiae,
R. ora pro nobis.

Mater purissima,
R. ora pro nobis.

Mater castissima,
R. ora pro nobis.

Mater inviolata,
R. ora pro nobis.

Mater intemerata,
R. ora pro nobis.

Mater amabilis,
R. ora pro nobis.

Mater admirabilis,
R. ora pro nobis.

Mater boni Consilii,
R. ora pro nobis.

Mater Creatoris,
R. ora pro nobis.

Mater Salvatoris,
R. ora pro nobis.

Virgo prudentissima,
R. ora pro nobis.

Virgo veneranda,
R. ora pro nobis.

Virgo praedicanda,
R. ora pro nobis.

Virgo potens,
R. ora pro nobis.

Virgo clemens,
R. ora pro nobis.

Virgo fidelis,
R. ora pro nobis.

Speculum iustitiae,
R. ora pro nobis.

Sedes sapientiae,
R. ora pro nobis.

Causa nostrae laetitiae,
R. ora pro nobis.

Vas spirituale,
R. ora pro nobis.

Vas honorabile,
R. ora pro nobis

Vas insigne devotionis,
R. ora pro nobis.

Rosa mystica,
R. ora pro nobis.

Turris Davidica,
R. ora pro nobis.

Turris eburnea,
R. ora pro nobis.

Domus aurea,
R. ora pro nobis.

Foederis arca,
R. ora pro nobis.

Ianua caeli,
R. ora pro nobis.

Stella matutina,
R. ora pro nobis.

Salus infirmorum,
R. ora pro nobis.

Refugium peccatorum,
R. ora pro nobis.

Consolatrix afflictorum,
R. ora pro nobis.

Auxilium Christianorum,
R. ora pro nobis.

Regina Angelorum,
R. ora pro nobis.

Regina Patriarcharum,
R. ora pro nobis.

Regina Prophetarum,
R. ora pro nobis.

Regina Apostolorum,
R. ora pro nobis.

Regina Martyrum,
R. ora pro nobis.

Regina Confessorum,
R. ora pro nobis.

Regina Virginum,
R. ora pro nobis.

Regina Sanctorum omnium,
R. ora pro nobis.

Regina sine labe originali concepta,
R. ora pro nobis.

Regina in caelum assumpta,
R. ora pro nobis.

Regina Sanctissimi Rosarii,
R. ora pro nobis.

Regina familiae,
R. ora pro nobis.

Regina pacis,
R. ora pro nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
R. parce nobis, Domine.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
R. exaudi nobis, Domine.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
R. miserere nobis.

V. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix,
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus
Concede nos famulos tuos, quaesumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et gloriosa beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetitia. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.

Tempore Adventus

V. Angelus Domini nuntiavit Mariae,
R. Et concepit de Spiritu Sancto.

Oremus
Deus, qui de beatae Mariae Virginis utero Verbum tuum, Angelo nuntiante, carnem suscipere voluisti: praesta supplicibus tuis; ut, qui vere eam Genetricem Dei credimus, eius apud te intercessionibus adiuvemur. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.

Tempore Nativitatis:

V. Post partum, Virgo, inviolata permansisti,
R. Dei Genetrix, intercede pro nobis.

Oremus
Deus, qui salutis aeternae, beatae Mariae virginitate fecunda, humano generi praemia praestitisti: tribue, quaesumus; ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus Filius tuum auctorem vitae suscipere. Qui tecum vivit et regnat in saecula saeculorum.
R. Amen.

Tempore Paschali:

V. Gaude et laetare, Virgo Maria, alleluia.
R. Quia surrexit Dominus vere, alleluia.

Oremus
Deus, qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, mundum laetificare dignatus es: praesta, quaesumus: ut, per eius Genetricem Virginem Mariam, perpetuae capiamus gaudia vitae. Per eundem Christum Dominum nostrum.
R. Amen.

Fdo. Cristobal Aguilar.


Image Hosted by ImageShack.us
By cristobalaguilar at 2011-02-03
Comentarios
Publicado por Invitado
Mi?rcoles, 10 de septiembre de 2014 | 12:42
-1'
 
¡Recomienda esta página a tus amigos!
Powered by miarroba.com Contador de visitas y estadísitcas
In nomine Patris et fillii et Spiritus Sancti